Dante Alighieri
De Vulgari Eloquentia
libri duo
Liber primus
XI
1. Quam multis varietatibus latio dissonante vulgari, decentiorem atque illustrem
Ytalie venemur loquelam; et ut nostre venationi pervium callem habere possimus, perplexos
frutices atque sentes prius eiciamus de silva.
2. Sicut ergo Romani se cunctis preponendos existimant, in hac eradicatione sive
discerptione non inmerito eos aliis preponamus, protestantes eosdem in nulla vulgaris
eloquentie ratione fore tangendos. Dicimus igitur Romanorum non vulgare, sed potius
tristiloquium, ytalorum vulgarium omnium esse turpissimum; nec mirum, cum etiam morum
habituumque deformitate pre cunctis videantur fetere. Dicunt enim: Messure, quinto dici?
3. Post hos incolas Anconitane Marchie decerpamus, qui Chignamente scate, sciate locuntur:
cum quibus et Spoletanos abicimus.
4. Nec pretereundum est quod in improperium istarum trium gentium cantiones quamplures
invente sunt: inter quas unam vidimus recte atque perfecte ligatam, quam quidam
Florentinus nomine Castra posuerat; incipiebat etenim
Una fermana scopai da Cascioli,
cita cita se 'n gìa 'n grande aina.
5. Post quos Mediolanenses atque Pergameos eorumque finitimos eruncemus, in quorum etiam improperium quendam cecinisse recolimus
Enter l'ora del vesper,
ciò fu del mes d'occhiover.
6. Post hos Aquilegienses et Ystrianos cribremus, qui Ces fas tu? crudeliter
accentuando eructuant. Cumque hiis montaninas omnes et rusticanas loquelas eicimus, que
semper mediastinis civibus accentus enormitate dissonare videntur, ut Casentinenses et
Fractenses.
7. Sardos etiam, qui non Latii sunt sed Latiis associandi videntur, eiciamus, quoniam soli
sine proprio vulgari esse videntur, gramaticam tanquam simie homines imitantes: nam domus
nova et dominus meus locuntur.
XII
1. Exaceratis quodam modo vulgaribus ytalis, inter ea que remanserunt in cribro
comparationem facientes honorabilius atque honorificentius breviter seligamus.
2 Et primo de siciliano examinemus ingenium: nam videtur sicilianum vulgare sibi famam pre
aliis asciscere eo quod quicquid poetantur Ytali sicilianum vocatur, et eo quod perplures
doctores indigenas invenimus graviter cecinisse, puta in cantionibus illis
Ancor che l'aigua per lo foco lassi,
et
Amor, che lungiamente m'hai menato.
3. Sed hec fama trinacrie terre, si rccte signum ad quod tendit inspiciamus, videtur
tantum in obproprium ytalorum principum remansisse, qui non heroico more sed plebeio
secuntur superbiam.
4. Siquidem illustres heroes, Fredericus cesar et benegenitus eius Manfredus, nobilitatem
ac rectitudinem sue forme pandentes, donec fortuna permisit humana secuti sunt, brutalia
dedignantes. Propter quod corde nobiles atque gratiarum dotati inherere tantorum principum
maiestati conati sunt, ita ut eorum tempore quicquid excellentes animi Latinorum
enitebantur primitus in tantorum coronatorum aula prodibat; et quia regale solium erat
Sicilia, factum est ut quicquid nostri predecessores vulgariter protulerunt, sicilianum
voc[ar]etur: quod quidem retinemus et nos, nec posteri nostri permutare valebunt.
5. Racha, racha. Quid nunc personat tuba novissimi Frederici, quid tintinabulum secundi
Karoli, quid cornua lohannis et Azonis marchionum potentum, quid aliorum magnatum tibie,
nisi 'Venite carnifices, venite altriplices, venite avaritie sectatores'?
6. Sed prestat ad propositum repedare quam frustra loqui. Et dicimus quod, si vulgare
sicilianum accipere volumus secundum quod prodit a terrigenis mediocribus, ex ore quorum
iudicium eliciendum videtur, prelationis honore minime dignum est, quia non sine quodam
tempore profertur; ut puta ibi:
Tragemi d'este focora se t'este a boluntate.
Si autem ipsum accipere volumus secundum quod ab ore primorum Siculorum emanat, ut in
preallegatis cantionibus perpendi potest, nichil differt ab illo quod laudabilissimum est,
sicut inferius ostendemus.
7. Apuli quoque vel sui acerbitate vel finitimorum suorum contiguitate, qui Romani et
Marchiani sunt, turpiter barbarizant: dicunt enim
Volzera che chiangesse lo quatraro.
8. Sed quamvis terrigene Apuli loquantur obscene comuniter, prefulgentes eorum quidam polite locuti sunt, vocabula curialiora in suis cantionibus compilantes, ut manifeste apparet eorum dicta perspicientibus, ut puta
Madonna, dir vi volglio,
et
Per fino amore vo si letamente.
9. Quapropter superiora notantibus innotescere debet nec siculum nec apulum esse illud quod in Ytalia pulcerrimum est vulgare, cum eloquentes indigenas ostenderimus a proprio divertisse.
XIII
1. Post hec veniamus ad Tuscos, qui propter amentiam suam infroniti titulum sibi
vulgaris illustris arrogare videntur. Et in hoc non solum plebeia dementat intentio, sed
famosos quamplures viros hoc tenuisse comperimus: puta Guittonem Aretinum, qui nunquam se
ad curiale vulgare direxit, Bonagiuntam Lucensem, Gallum Pisanum, Minum Mocatum Senensem,
Brunectum Florentinum, quorum dicta, si rimari vacaverit, non curialia sed municipalia
tantum invenientur. Et quoniam Tusci pre aliis in hac ebrietate baccantur, dignum utileque
videtur municipalia vulgaria Tuscanorum sigillatim in aliquo depompare.
2. Locuntur Florentini et dicunt
Manichiamo introcque, ( che noi non facciamo altro.
Pisani:
Bene andonno li fanti ( de Fiorensa per Pisa.
Lucenses:
Fo voto a Dio ke in grassarra
eie lo comuno de Lucca.
Senenses:
Onche renegata avess'io Siena.
Ch'ee chesto?
Aretini:
Vuo' tu venire ovelle?
De Perusio, Urbe Veteri, Viterbio, nec non de Civitate Castellana, propter affinitatem
quam habent cum Romanis et Spoletanis, nichil tractare intendimus.
3. Sed quanquam fere omnes Tusci in suo turpiloquio sint obtusi, nonnullos vulgaris
excellentiam cognovisse sentimus, scilicet Guidonem, Lapum et unum alium, Florentinos, et
Cynum Pistoriensem, quem nune indigne postponimus, non indigne coacti.
4. Itaque si tuscanas examinemus loquelas, et pensemus qualiter viri prehonorati a propria
diverterunt, non restat in dubio quin aliud sit vulgare quod querimus quam quod actingit
populus Tuscanorum.
5. Si quis autem quod de Tuscis asserimus, de Ianuensibus asserendum non putet, hoc solum
in mente premat, quod si per oblivionem Ianuenses ammicterent z licteram, vel mutire
totaliter eos vel novam reparare oporteret loquelam. Est enim z maxima pars eorum
locutionis; que quidem lictera non sine multa rigiditate profertur.
XIV
1. Transeuntes nunc humeros Apenini frondiferos levam Ytaliam contatim venemur ceu
solemus, orientaliter ineuntes.
2. Romandiolam igitur ingredientes, dicimus nos duo in Latio invenisse vulgaria quibusdam
convenientiis contrariis alternata. Quorum unum in tantum muliebre videtur propter
vocabulorum et prolationis mollitiem quod virum, etiam si viriliter sonet, feminam tamen
facit esse credendum.
3. Hoc Romandiolos omnes habet, et presertim Forlivienses, quorum civitas, licet novissima
sit, meditullium tamen esse videtur totius provincie: hii deuscì affirmando locuntur, et
oclo meo et corada mea proferunt blandientes. Horum aliquos a proprio poetando divertisse
audivimus, Thomam videlicet et Ugolinum Bucciolam Faventinos.
4. Est et aliud, sicut dictum est, adeo vocabulis accentibusque yrsutum et yspidum quod
propter sui rudem asperitatem mulierem loquentem non solum disterminat, sed esse virum
dubitare[s le]ctor.
5. Hoc omnes qui magara dicunt, Brixianos videlicet, Veronenses et Vigentinos, habet; nec
non Paduanos, turpiter sincopantes omnia in -tus participia et denominativa in -tas, ut
mercò et bontè. Cum quibus et Trivisianos adducimus, qui more Brixianorum et finitimorum
suorum u consonantem per f apocopando proferunt, puta nof pro 'novem' et vif pro 'vivo':
quod quidem barbarissimum reprobamus.
6. Veneti quoque nec sese investigati vulgaris honore dignantur: et si quis eorum, errore
confossus, vanitaret in hoc, recordetur si unquam dixit:
Per le plaghe de Dio tu no verras.
7. Inter quos omnes unum audivimus nitentem divertire a materno et ad curiale vulgare
intendere, videlicet Ildebrandinum Paduanum.
8. Quare, omnibus presentis capituli ad iudicium comparentibus, arbitramur nec
romandiolum, nec suum oppositum ut dictum est, nec venetianum esse illud quod querimus
vulgare illustre.
XV
1. Illud autem quod de ytala silva residet percontari conemur expedientes.
2. Dicimus ergo quod forte non male opinantur qui Bononienses asserunt pulcriori locutione
loquentes, cum ab Ymolensibus, Ferrarensibus et Mutinensibus circunstantibus aliquid
proprio vulgari asciscunt, sicut facere quoslibet a finitimis suis conicimus, ut Sordellus
de Mantua sua ostendit, Cremone, Brixie atque Verone confini: qui, tantus eloquentie vir
existens, non solum in poetando sed quomodocunque loquendo patrium vulgare descruit.
3. Accipiunt enim prefati cives ab Ymolensibus lenitatem atque mollitiem, a Ferrarensibus
vero et Mutinensibus aliqualem garrulitatem que proprie Lombardorum est: hanc ex
commixtione advenarum Longobardorum terrigenis credimus remansisse.
4. Et hec est causa quare Ferrarensium, Mutinensium vel Regianorum nullum invenimus
poetasse: nam proprie garrulitati assuefacti nullo modo possunt ad vulgare aulicum sine
quadam acerbitate venire. Quod multo magis de Parmensibus est putandum, qui monto pro
'multo' dicunt.
5. Si ergo Bononienses utrinque accipiunt, ut dictum est, rationabile videtur esse quod
eorum locutio per conmixtionem oppositorum ut dictum est ad laudabilem suavitatem remaneat
temperata: quod procul dubio nostro iudicio sic esse censemus.
6. Itaque si preponentes eos in vulgari sermone sola municipalia Latinorum vulgaria
comparando considerant, allubescentes concordamus cum illis; si vero simpliciter vulgare
bononiense preferendum existimant, dissentientes discordamus ab eis. Non etenim est quod
aulicum et illustre vocamus: quoniam, si fuisset, maximus Guido Guinizelli, Guido
Ghisilerius, Fabrutius et Honestus et alii poetantes Bononie nunquam a proprio
divertissent: qui doctores fuerunt illustres et vulgarium discretione repleti. Maximus
Guido:
Madonna, lo fino amore ch'a vui porto;
Guido Ghisilerius:
Donna, lo fermo core;
Fabrutius:
Lo meo lontano gire;
Honestus:
Più non actendo il tuo soccorso, Amore.
Que quidem verba prorsus a mediastinis Bononie sunt diversa.
7. Cumque de residuis in extremis Ytalie civitatibus neminem dubitare pendamus (et si quis
dubitat, illum nulla nostra solutione dignamur), parum restat in nostra discussione
dicendum. Quare, cribellum cupientes deponere, ut residentiam cito visamus, dicimus
Tridentum atque Taurinum nec non Alexandriam civitates metis Ytalie in tantum sedere
propinquas quod puras nequeunt habere loquelas; ita quod si etiam quod turpissimum habent
vulgare, haberent pulcerrimum, propter aliorum commixtionem esse vere latium negaremus.
Quare, si latium illustre venamur, quod venamur in illis inveniri non potest.
XVI
1. Postquam venati saltus et pascua sumus Ytalie, nec pantheram quam sequimur
adinvenimus, ut ipsam reperire possimus rationabilius investigemus de illa ut, solerti
studio, redolentem ubique et necubi apparentem nostris penitus irretiamus tenticulis.
2. Resumentes igitur venabula nostra, dicimus quod in omni genere rerum unum esse oportet
quo generis illius omnia comparentur et ponderentur, et a quo omnium aliorum mensuram
accipiamus: sicut in numero cuncta mensurantur uno, et plura vel pauciora dicuntur
secundum quod distant ab uno vel ei propinquant, et sicut in coloribus omnes albo
mensurantur; nam visibiles magis et minus dicuntur secundum quod accedunt vel recedunt ab
albo. Et quemadmodum de hiis dicimus que quantitatem et qualitatem ostendunt, de
predicamentorum quolibet, etiam de substantia, posse dici putamus: scilicet ut unumquodque
mensurabile sit, secundum quod in genere est, illo quod simplicissimum est in ipso genere.
3. Quapropter in actionibus nostris, quantumcunque dividantur in species, hoc signum
inveniri oportet quo et ipse mensurentur. Nam, in quantum simpliciter ut homines agimus,
virtutem habemus (ut generaliter illam intelligamus); nam secundum ipsam bonum et malum
hominem iudicamus; in quantum ut homines cives agimus, habemus legem, secundum quam
dicitur civis bonus et malus; in quantum ut homines latini agimus, quedam habemus
simplicissima signa et morum et habituum et locutionis, quibus latine actiones ponderantur
et mensurantur.
4. Que quidem nobilissima sunt earum que Latinorum sunt actiones, hec nullius civitatis
Ytalie propria sunt, et in omnibus comunia sunt: inter que nunc potest illud discerni
vulgare quod superius venabamur, quod in qualibet redolet civitate nec cubat in ulla.
5. Potest tamen magis in una quam in alia redolere, sicut simplicissima substantiarum, que
Deus est, in homine magis redolet quam in bruto, in animali quam in planta, in hac quam in
minera, in hac quam in elemento, in igne quam in terra; et simplicissima quantitas, quod
est unum, in impari numero redolet magis quam in pari; et simplicissimus color, qui albus
est, magis in citrino quam in viride redolet.
6. Itaque, adepti quod querebamus, dicimus illustre, cardinale, aulicum et curiale vulgare
in Latio quod omnis latie civitatis est et nullius esse videtur, et quo municipalia
vulgaria omnia Latinorum mensurantur et ponderantur et comparantur.
XVII
1. Quare autem hoc quod repertum est, illustre, cardinale, aulicum et curiale
adicientes vocemus, nunc disponendum est: per quod clarius ipsum quod ipsum est faciamus
patere.
2. Primum igitur quid intendimus cum illustre adicimus, et quare illustre dicimus,
denudemus. Per hoc quoque quod illustre dicimus, intelligimus quid illuminans et
illuminatum prefulgens: et hoc modo viros appellamus illustres, vel quia potestate
illuminati alios et iustitia et karitate illuminant, vel quia excellenter magistrati
excellenter magistrent, ut Seneca et Numa Pompilius. Et vulgare de quo loquimur et
sublimatum est magistratu et potestate, et suos honore sublimat et gloria.
3. Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus Latinorum vocabulis, de tot
perplexis constructionibus, de tot defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus,
tam egregium, tam extricatum, tam perfectum et tam urbanum videamus electum, ut Cynus
Pistoriensis et amicus eius ostendunt in cantionibus suis.
4. Quod autem exaltatum sit potestate, videtur. Et quid maioris potestatis est quam quod
humana corda versare potest, ita ut nolentem volentem et volentem nolentem faciat, velut
ipsum et fecit et facit ?
5. Quod autem honore sublimet, in promptu est. Nonne domestici sui reges, marchiones,
comites et magnates quoslibet fama vincunt?
6. Minime hoc probatione indiget. Quantum vero suos familiares gloriosos efficiat, nos
ipsi novimus, qui huius dulcedine glorie nostrum exilium postergamus.
7. Quare ipsum illustre merito profiteri debemus.
XVIII
1. Neque sine ratione ipsum vulgare illustre decusamus adiectione secunda, videlicet ut
id cardinale vocetur. Nam sicut totum hostium cardinem sequitur ut, quo cardo vertitur,
versetur et ipsum, seu introrsum seu extrorsum flectatur, sic et universus municipalium
grex vulgarium vertitur et revertitur, movetur et pausat secundum quod istud, quod quidem
vere paterfamilias esse videtur. Nonne cotidie extirpat sentosos frutices de ytalia silva?
Nonne cotidie vel plantas inserit vel plantaria plantat? Quid aliud agricole sui satagunt
nisi ut amoveant et admoveant, ut dictum est? Quare prorsus tanto decusari vocabulo
promeretur.
2. Quia vero aulicum nominamus illud causa est quod, si aulam nos Ytali haberemus,
palatinum foret. Nam si aula totius regni comunis est domus et omnium regni partium
gubernatrix augusta, quicquid tale est ut omnibus sit comune nec proprium ulli, conveniens
est ut in ea conversetur et habitet, nec aliquod aliud habitaculum tanto dignum est
habitante: hoc nempe videtur esse id de quo loquimur vulgare.
3. Et hinc est quod in regiis omnibus conversantes semper illustri vulgari locuntur; hinc
etiam est quod nostrum illustre velut accola peregrinatur et in humilibus hospitatur
asilis, cum aula vacemus.
4. Est etiam merito curiale dicendum, quia curialitas nil aliud est quam librata regula
eorum que peragenda sunt: et quia statera huiusmodi librationis tantum in excellentissimis
curiis esse solet, hinc est quod quicquid in actibus nostris bene libratum est, curiale
dicatur. Unde cum istud in excellentissima Ytalorum curia sit libratum, dici curiale
meretur.
5. Sed dicere quod in excellentissima Ytalorum curia sit libratum, videtur nugatio, cum
curia careamus. Ad quod facile respondetur. Nam licet curia, secundum quod unita
accipitur, ut curia regis Alamannie, in Ytalia non sit, membra tamen eius non desunt; et
sicut membra illius uno Principe uniuntur, sic membra huius gratioso lumine rationis unita
sunt. Quare falsum esset dicere curia carere Ytalos, quanquam Principe careamus, quoniam
curiam habemus, licet corporaliter sit dispersa.
XIX
1. Hoc autem vulgare quod illustre, cardinale, aulicum et curiale ostensum est, dicimus
esse illud quod vulgare latium appellatur. Nam sicut quoddam vulgare est invenire quod
proprium est Cremone, sic quoddam est invenire quod proprium est Lombardie; et sicut est
invenire aliquod quod sit proprium Lombardie, [sic] est invenire aliquod quod sit totius
sinistre Ytalie proprium; et sicut omnia hec est invenire, sic et illud quod totius Ytalie
est. Et sicut illud cremonense ac illud lombardum et tertium semilatium dicitur, sic
istud, quod totius Ytalie est, latium vulgare vocatur. Hoc enim usi sunt doctores
illustres qui lingua vulgari poetati sunt in Ytalia, ut Siculi, Apuli, Tusci, Romandioli,
Lombardi et utriusque Marchie viri.
2. Et quia intentio nostra, ut polliciti sumus in principio huius operis, est doctrinam de
vulgari eloquentia tradere, ab ipso tanquam ab excellentissimo incipientes, quos putamus
ipso dignos uti, et propter quid, et quomodo, nec non ubi, et quando, et ad quos ipsum
dirigendum sit, in inmediatis libris tractabimus.
3. Quibus illuminatis, inferiora vulgaria illuminare curabimus, gradatim descendentes ad
illud quod unius solius familie proprium est.
© 1999 - by prof. Giuseppe Bonghi
- E-mail: Giuseppe Bonghi - bonghi@mail.fausernet.novara.it
Ultimo aggiornamento: 23 June, 1999