![]() |
CAIO GIULIO CESARE. Commentarii de bello civili. Il salto del Rubicone (Libro I) VIII
Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit; reliquas legiones ex hibernis evocat et subsequi iubet. Eo L. Caesar adulesces venit, cuius pater Caesaris erat legatus. Is reliquo sermone confecto, cuius rei causa venrat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata demonstart: velle Pompeium se Caesari purgatum, ne ea, quae rei piblicae causa egerit, in suam contumeliam vertat. Semper se rei publicae commoda privatis necessitudinibus habuisse potiora. Caesarem quoque pro sua dignitate debere et studium et iracundiam suam rei publicae dimittere neque adeo graviter irasci inimicis, ut, cum illis nocere se speret, rei publicae noceat. Pauca eiusdem generis addit cum excusatione Pompeo coniuncta. Eadem fere atque eisdem verbis praetor Roscius agit cum Caesare sibique Pompeium Commemorasse demonstrat. |
| home |
|
Pagina aggiornata il 30.10.04 |