Niccolò Machiavelli
Testamenti
TESTAMENTUM
NICOLAI DE MACHIAVELLIS
De die 22 Novembris 1511
In Dei Nomine Amen. Anno Domini Nostri Jesu Christi ab ipsius salutifera Incarnatione millesimo quingentesimo undecimo, Indictione XV, die vero vigesima secunda mensis novembris. Actum in Palatio Magnificorum, et Excelsorum Dominorum Florentiae, et in Cancellaria Reformationum, praesentibus testibus ad infrascripta omnia et singula vocatis, habitis, et ex proprio ore infrascripti Testatoris rogatis, videlicet
Ser. Anton. Ser Anastasi, de Vespuccis. Ser Bartolommeo Miliani de Deis. Ser Piero Ser Dominici de Bonaccursis. Ser Filip. Nicol. Lippi de Prato Veteri. Ser Luca Fabiani Angeli de Ficinis. Ser Joanne Salvatoris Blasii de Puppio |
Civibus publicis florentini " " " " " " " " " " " " " " " |
|
Bartolommeo Rufini Joannis de Rufinis populi Sancti Ambrosii extra muros de Florentia. |
Cum nihil sit certius
morte, nihil autem sit incertius hora mortis, hinc est quod Egregius Vir Nicolaus Domini
Bernardi de Machiavellis, civis Florentinus, sanus, per gratiam Domini Nostri Jesu
Christi, visu, mente, sensu, intellectu et corpore, nolens intestatus decedere, per hoc
suum praesens nuncupativum testamentum quod dicitur sine scriptis, in hunc qui sequitur
modum et formam, de bonis suis disposuit, et testatus est, videlicet etc.
In primis enim animam suam Omnipotenti
Deo, ejusque gloriosissimae Matri semper Virgini Mariae, totique Caelesti Curiae Paradisi
humiliter ac devote commendavit etc.
Item Jure Legati relinquit Operae S.
Mariae del Fiore de Florentia, et operae novae sacristiae ejusdem Ecclesiae, et Operae
murorum civitatis Florentiae in totum libras tres Flor. parv. videlicet cuilibet dictarum
Operarum libram unam Floren. parv. etc.
Item Jure Legati relinquit Dominae
Mariettae uxori suae dilectae, et filiae quondam Ludovici de Corsinis de Florentia, dotes
suas per ipsum testatorem alias, ut dixit, confessatas. Volens insuper, disponens, et
mandans dictus Testator, quod post mortem ipsius Testatoris, quam primum fieri poterit,
per dictam Dominam Mariettam Tutricem, et pro tempore Curatricem, Gubernatricem, et
Administratricem infrascriptorum (dictis nominibus) videlicet per Franciscum Pieri del
Nero, aut per Philippum Banchi de Casa vecchia, Cives Florentinos etiam Tutores, et pro
tempore Curatores, Gubernatores, et Administratores infrascriptorum, et prout intra
successive relictorum istitutos, vendant, et vendi debeant omnes, et singulas collanas,
sive catenellas, omnes annulos tam dictae Dominae Mariettae, quam dicti Nicolai, et omnes,
et singulas vestes et panni lanei, et linei, et de serico cujuscumque alterius qualitatum,
et speciei, ad usum, et dorsum, et pro uso et dorso tam dictae Dominae Mariettae, quam
dicti Nicolai quomodolibet deputatae, et factae, et deputati, et facti, et quod earum et
eorum pretium, sive retractus, convertatur, et converti debeat in emptionem, sive
acquisitionem creditorum Montis vel bonorum immobilium suprascriptorum haeredum dicti
Nicolai. Cum infrascripta tamen conditione, videlicet, quod pagae hujusmodi creditorum
Montis, seu fructus, redditus, et proventus hujusmodi bonorum immobilium pleno jure
pertineant, et spectent, et pertinere et spectare debeant, ultra dotes suas praedictas,
dictae, et ad dictam Dominam Mariettam ejus tantum vita durante, et ea stante vidua, et
vitam vidualem, et honestam servante; et sic ex nunc dictus Testator hujusmodi pagas dicti
Montis, seu fructus, redditus et proventus dictorum bonorum mobilium jure legati reliquit
eidem Dominae Mariettae, durante tantum, ut dictum est, ejus vita, et ea stante vidua, et
vitam vidualem et honestam servante, et non aliter. Ea vero transeunte ad secunda vita,
reliquit eidem solum dumtaxat dotes suas praedictas, et nihil aliud.
In omnibus aliis suis bonis praesentibus
et futuris suos universales haeredes instituit, fecit et esse voluit quoscumque filios suos
legitimos et naturales, tam natos quam nascituros ex dicto Testatore, et dicta Domina
Marietta ejus uxore praedicta, vel alia quacumque ejus futura uxore legitima aequis
portionibus, et eos ad invicem substituit vulgariter, pupillariter, et per fidei
commissum. Tutricem autem, et proprio tempore Curatricem dictorum suorum filiorum tam
natorum, quam nasciturorum, et tam masculorum, quam foeminarum reliquit, fecit et esse
voluit dictam Dominam Mariettam uxorem suam praefatam. Et quia de ea, et de ejus integra
fide totaliter confidit, reliquit, fecit, et esse voluit dictam Dominam Mariettam
Generalem Gubernatricem, et Administratricem dictorum suorum filiorum tam natorum, quam
nasciturorum, et tam masculorum quam foeminarum, et totius suae haereditatis, et bonorum
suorum omnium, et singulorum, et omnium, et singulorum negotiorum dictorum suorum filiorum
et filiarum, et totius suae haereditatis praedictae cum plena ampla, generali et libera et
absoluta administratione, donec, et quousque minor natu dictorum suorum filiorum
masculorum tam natorum, quam nasciturorum pervenerit ad aetatem decem et octo annorum
completorum, declarans, et ei certa sua scientia expresse volens, et disponens dictus
Testator, quod ipsa Domina Marietta non teneatur, nec modo aliquo cogi possit ad
confectionem alicujus inventarii, nec ad aliquam promissionem faciendam, nec satisdationem
aliquam Tutelae, et pro tempore curae, gubernationis, et administrationis suae praedictae;
sed in mei etc. ab praedictis omnibus et singulis, quia, ut dictum est, de ejus integra
fide totaliter confidit, et ex ejus certa scientia, ut supra, eam ex nunc, prout ex tunc
relevavit, liberavit, et absolvit, et relevatam, liberatam, et absolutam esse voluit,
disposuit ac mandavit. Hoc tamen in praedictis excepto, et declarato, quod vigore
auctoritatis, et potestatis sibi ut supra concessae , ipsa Domina Marietta non possit modo
aliquo tendere, vel aliter modo aliquo alienare bona immobilia dicti Testatoris, sive ejus
haereditatis, vel haeredum, nec ad longum tempus locare, nec etiam possit dictam ejus
haereditatem, vel haeredes obligare ad dandum, et solvendum seu tradendum aliquam
pecuniarum vel rerum quantitatem alicui personae, loco communi, collegio, societati vel
universitati, nisi hujusmodi obligatio fiat cum expressa licentia et consensu Totti,
fratris carnalis dicti Testatoris; praedicta tamen, ut supra, in praesenti Capitulo
disposita, et deducta, quoad dictam Dominam Mariettam valere, tenere, attendi et observari
voluit dictus Testator, si, et casu, quo ipsa Domina Marietta stet, et permaneat vidua, et
vitam vidualem, et honestam servet, et non aliter quoquo modo.
Et quia succedere posset, quod ipsa
Domina Marietta decederet ante quam minor natu dictorum suorum filiorum masculorum
pervenerit ad dictam aetatem annorum decem et octo completorum, propterea dictus Testator
voluit, et disposuit quod loco ipsius Dominae Mariettae totaliter et in omnibus, et per
omnia quoad dictam Tutelam et pro tempore curam, gubernationem, et administrationem
praedictam, et alia praedicta succedat, et subrogatus ex nunc intelligatur esse, et sit
ille, quem ipsa Domina Marietta Vidua in suo, et per suum Testamentum, vel Codicillos
nominaverit, et declaraverit sibi quoad praedicta succedere debere, et subrogatum esse.
Et si contigerit ipsam Dominam Mariettam
decedere nulla facta nominatione, et declaratione dico sui hujusmodi successoris, et
subrogati, vel eam transire ad secunda vota, tunc, et in dictis casibus, et quolibet, vel
altero eorum, loco ipsius Dominae Mariettae quoad dictam Tutelam, et pro tempore curare,
gubernationem, et administrationem, et alia praedicta et cum auctoritate et potestate
praedicta, succedere, et subrogatum esse voluit Franciscum Pieri del Nero Civem
Florentinum, et eo mortuo, Philippum Banchi de Casa Vecchia etiam civem Florentinum. Et
sic ex nunc prout ex tunc in casibus praedictis et quolibet vel altero eorum dictum
Franciscum, et eo mortuo dictum Philippum Tutorem, et pro tempore curatorem, gubernatorem,
et administratorem praedictum reliquit, fecit, et esse voluit cum eadem auctoritate, et
potentato et pro omnibus, et per omnia, et pro omnibus et singulis quoad omnes, et omnia
et singula, et prout, et sicut de dicta, et quoad dictam Dominam Mariettam, supra dictum
et dispositum est, singula singulis congrue semper, et apte referendo, cassans etc.,
asserens etc. rogans etc.
Ego Franciscus quondam Ottaviani Antonii
de Ottavianis de Aretio Civis, et Notarius Publicus Florentinus de praedictis rogatus fui,
et ideo in fidem me subscripsi etc.
Hoc est primum Testamentum Nicolai de
Machiavellis, ut extat in suo Originali existente in publico ac generali Archivio
Florentino in Protocollis Egregii olim Ser Francisci quondam Ottaviani Antonii de
Ottavianis de Aretio in Protocollo tertio Testamentorum a. c. 206 etc.
ALIUD TESTAMENTUM
NICOLAI DE MACHIAVELLIS
De die 27 novembris 1522
In Dei Nomine Amen. Anno Domini 1522. Indictione XI (XVI ? ndr), et die 27 Novembris. Actum in Curia Mercantiae Civitatis Florentiae, praesentibus infrascriptis Testibus ad omnia et singula infrascripta vocatis, habitis, et ore proprio infrascripti Testatoris rogatis, videlicet:
Ser Anton. Mini Francisci: de Merlinis. Ser Petro Paulo Ser Andreae Francisci de Spigliatis " Ser Michaele Jo. Michaelis Ture. " Ser Petro Jo. Ser Macharii de Machariis. " Ser Laurentio Francisci Angeli de Bibbiena. " |
Notar in dicta Curia, etc. " " " " " " " " " " " " |
|
Bartolommeo Rufini Joannis de Rufinis populi Sancti Ambrosii
extra muros de Florentia. Augustino Francisci Joan. Baptistae Domicello dictae Curiae. Bernardo Dominici Bartoli, vocato Becino, Nuncio dictae Curiae etc. |
Cum nihil certius sit
morte, nihil incertius hora eius, hinc est quod Nicolaus olim Domini Bernardi de
Machiavellis, Civis Florentinus, sanus, Dei gratia, mente, visu, corpore et intellectu,
suum condidit infrascriptum in modum infrascriptum.
In primis animam onnipotenti Deo
commendans, corporis sepulturam elegit in sepulcro Majorum.
Item Operae S. Mariae del Fiore reliquit
libram unam, et libram unam Sacristiae dictae Ecclesiae, et libram unam aedificationi
murorum etc.
Item reliquit Dominae Mariettae ejus
dilectae uxori, et filiae Ludovici de Corsinis pro ejus dote, et in satisfactionem ejus
dotis unum praedium cum Domo pro Domino, et laboratore, cum omnibus suis terris, et
pertinentiis positis in comitatu Florentino, et in Potesteria S. Cassiani, in populo
Sancti Andreae in Percussina, loco dicto la Strada cui a primo via publica, a
secundo via vicinalis, a tertio Philippus de Machiavellis, a quarto haered. Nicol.
Alexandri de Machiavellis, a quinto via publica, a sexto strata, cum omnibus masseritiis,
quae tempore mortis Testatoris erunt in domo Domini dicti praedii.
Item unam domum aedificatam ad usum
Factoris existentem super dictam viam publicam, et unam domunculam, ubi sunt duo canales
apti ad vindemiam existentes in supradicta via, et omnia pro ejus dote, et in
satisfactionem ejus integrae dotis.
Item eidem reliquit omnes pannos linos,
et laneos et de sirico, et annulos, et omnia alia ordinata ac ordinanda ad ejus dorsum, et
usum.
Item eidem, ea vidua stante, durante eius
vita, reliquit usum domus habitationis dicti Testatoris, una cum eo cui eam reliquerit, et
ulterius omnes pannos, et lectum cum omnibus fornimentis camerati existentibus in dicta
domo super salam dictae domus.
Item jure institutionis reliquit
Bartholomeae ejus filiae, ultra dotem Montis, quam facere intendit pro ejus dote, omnes
telas pannorum lineorum, etiam incisorum, quae erunt tempore mortis dicti Testatoris, et
tam perfectas, quam inceptas, et unum nemus positum in populo S. Mariae Imprunetae juxta
Grevem, denominatum Nemus Vallatum, cui a primo semen Bagnolini, a secundo, et tertio
Sanctae Mariae Imprunetae, a quarto haeredum Francisci de Machiavellis, donec maritetur,
et investiantur pro ejus dote in creditum dotium; et si haeredes Testatoris, vel aliquis
eorum dabunt dictae Bartolomeae Florenos ducentos auri in auro pro ejus dote, dictum nemus
reliquit eis, vel ei qui solvet: et ulterius dictae Bartolomeae donec matrimonium
contrahat, et viro tradatur, reliquit pro ejus alimentis, et vestitu, quod ei per
quemlibet dictorum haeredum solvantur, Florenos tres auri in auro singulis annis.
Haeredes instituit, Bernardum, Ludovicum,
Guidonem et Pierum ejus filios, et alios filios nascituros masculos legitimos et
naturales, et ne scandala, quae ex comunione oriri contingit, oriantur, eos divisit in
modum infrascriptum.
In partem Bernardi primogeniti voluit
esse praedium vocatum il Poggio, positum in dicto Populo Sancti Andreae in
Percussina cum quercubus, sodis, vineis, et omnibus suis bonis, et pertinentiis, cui a
primo via vicinalis, a secundo Domina Lucretia uxor olim Petri del Rosso, a tertio
haeredum Dominae Antoniae de Machiavellis, a quarto Flumen Grevis, a quinto fossato, sexto
nemus Cafaggi, septimo dicta Ecclesia Sancti Andreae; et quod in praesenti parte
comprehendant Machia brachiorum quae vadit a Fontalle usque ad nemus Cafaggi, et vinea
Fontalle usque ad fossam, et a dicta fossa et dicta vinea sit in parte Ludovici, ut infra
non obstante grocta dictae vineae laboratae a laboratore praedii praedicti. Item unum
Campettum positum juxta Grevem, cui a primo via, secundo et tertio Ecclesia Domus Veteris,
a quarto Fossato. Item duae quintae partes nemoris vocati Sorripa, positae in dicto Populo
ad commune pro indiviso cum Domina Lucretia, uxore olim Petri del Rosso. Item unum petium
Terrae olivatae positum in dicto populo, loco dicto a Vallassi, cui a primo via Vicinale,
a secundo, tertio, quarto, dictae avolae de Machiavellis.
In parte Ludovici voluit esse praedium
vocatum Fontalla, rive praedium novum, et unum nemus quercuum vocatum Cafaggio, et nemus
vocatum le Grotte in dicto Populo, cui a primo via publica Romana: a secundo supradictae
Dominae Lucretiae; a tertio Fossato; a quarto supradicti praedii dal Poggio, et Vineae, et
reliquum supradictae Vineae cum campis, et Grottis, Arcum Area, et locus ubi lavat; et ubi
dicit fieri murmur, et ea fonte sit in praesenti parte. Item dimidium domus positae super
stratam Romanam, ubi sunt octo Canales, sit in praesenti parte pro indiviso cum
suprascripto Bernardo reliquum sit supradicti Bernardi.
In parte Guidonis domum de Florentia cum
Domuncula retro in Populo S. Felicitatis super viam Plateae, cui a primo via, a secundo
haeredum Francisci de Machiavellis, a tertio borsa unius votati Bondo, a quarto Chiasso, a
quinto haeredum Laurentii de Machiavellis. Item unam domum ad usum Osteriae cum alia domo
ad usum Becchariae positas in suprascripto Populo S. Andreae in Percussina, et super
strata Romana.
In parte vero Petri unum praedium positum
in dicto Populo S. Andreae, loco dicto Monte Pugliano, cui a primo, via publica, vocata
via Grogolis; a secundo, tertio, quarto, Fossatum infra praedictos confines, et in casu
molestiae sive evictionis quilibet teneantur pro rata, et si plures alios nasci
contigerit, habeant portionem suprascriptorum bonorum, et redividant inter eos, et quod
post mortem alicujus eorum, quandocumque venire contigerit, succedant filii masculi
legitimi, et naturales, et eorum filii, et descendentes unius gradus post alium, et
deficiente uno sine filiis, vel cum filiis, et deficiente ejus linea vadant ad alios
superviventes, et eorum filios et descendentes masculos in infinitum successive de gradu
in gradum, quos invicem substituit per fidecommissum, et prohibuit omnem speciem
alienationis tam inter vivos, quam in ultima voluntate, et locationem ad majus tempus quam
quinque annorum, et si aliter fieret, voluit ut vadant ad alios, qui non contrafecerint,
qui succederent per modum suprascriptum; quod si neglexerint recuperare infra annum,
vadant ad alios sequentes.
Et si Bernardus, et Ludovicus voluerint
habitare in domo de Florentia relicta Guidoni, si habitabunt de voluntate Guidonis,
teneantur solvere Guidoni pensionem condignam; et si Bartholomeae, tempore mortis
Testatoris, non erit facta dos super Montem, teneantur dicti haeredes curare quod habeat:
et omnes bestiae, et debita laboratorum suprascriptorum bonorun sint ejus, cui sunt
relicta, et similiter debita.
Tutores et pro tempore Curatores filiis
minoribus reliquit Dominam Mariettam ejus uxorem, et voluit, quod donec erunt aetatis
decemnovem annorum, ipsa administret eorum bona usquequo de eis ullum computum debeat,
acceptet, vel non acceptet Tutelam, e si peterent eam reddere rationem, tunc annuos
fructus per eam perceptos eidem reliquit; et cum erunt annorum decemnovem, cuilibet eorum
voluit panem adsignari.
Executores reliquit Franciscum Petri del
Nero, Ser Franciscum Bonedicti de Nerlis, Carolum Francisci de Machiavellis, et quemlibet
eorum in solidum.
Et hanc dixit, et asseruit dictus
Testator, esse, et esse velle sum Testamentum, et suam ultimam voluntatem, quam praevalere
voluit omnibus aliis Testamentis, Codicillis, Donationibus causa mortis, et quibuscumque
aliis ultimis voluntatibus per eum hactenus factis, et si jure Testamenti non valeret, vel
valebit valeat et valere voluit dictus Testator jure Codicilli; et si jure Codicilli non
valeret valeat et valere voluit jure donationis causa mortis, vel cujuscumque alterius
ultimae voluntatis, quo, qua et quibus magis, et melius et validius de jure subsistere et
valere potest, cassans, irritans, et annullans dictus Testator omne aliud Testamentum,
Codicillos, Donationes causa mortis, et omnem aliam ultimam voluntatem per dictum
Testatorem hactenus factam et conditam manu cujuscumque Notarii, non obstantibus
quibuscumque verbis derogativis, poenalibus, vel praecisis in dicto Testamento appositis,
rogans me Bonaventuram Notarium antedictum, e infrascriptum, quatenus de praedictis
pubblicum conficerem Instrumentum.
Ego Zenobius olim Ser Bonaventurae
Leonardi Bonaventurae Notarius Florentinus, et Commissarius Ordinarius Imbreviaturarum
dicti Ser Bonaventurae morte praeventi, et de praedicto Testamento rogati praedicta sumpsi
et copiavi ex originalibus libris, et scripturis dicti Ser Bonaventurae, et ideo in fidem
me subscripsi, et solito signo signavi.